utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230101

Charter Number: 03230101
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Votis religiosorum condescendere et eorum commodis misericorditer annuere cura pastoralis nos anmonet et debitum postulat caritatis Hinc est quod dilectorum filiorum nostrorum canonicorum scilicet ecclesie sancti Iacobi de Wartria paupertatem attendentes simul et honestatem divine pietatis intuitu et fervore religionis ecclesiam de Brunom et ecclesiam de Queldryc et ecclesiam de Lund cum omnibus pertinentiis earum eisdem episcopali auctoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ad petitionem patronorum earundem qui cartas suas eisdem canonicis de predictis ecclesiis contulerunt salvo iure Eboracensis ecclesie Hiis testibus Iohanne archidiacono de Notingham Ieromia archidiacono de Cleveland Willelmo Tillamir magistro Attilino magistro Widone Gregorio priore de Byrdlingt[ona] Radulfo capellano Geraldo canonico Manerio canonico magistro Vicario Augustino camerario magistro Alano pykeringe
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter