utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230103

Charter Number: 03230103
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Que sancte ecclesie donatione fidelium iuste noscuntur esse collata episcopali debent auctoritate confirmari ne pravorum hominum malignitate impune possint auferri Hinc est quod nos donationem quam Thomas filius Ricardi fecit ecclesie sancti Iacobi de Well et fratribus ibidem Deo servientibusa in perpetuam elemosinam super terris et molendinis et quibuscumque aliis bonis nos ratam habemus et scripti nostri auctoritate confirmamus sic ut in eiusdem Thome carta descripta distinguntur Confirmamus quoque predicte ecclesie et fratribus ecclesiam sancte Marie de Cuken[oya] quam nos eis inperpetuam elemosinam salvo iure episcopali dedimus Et prohibemus itaque auctoritate beati Petri et nostra ne quis decetero supradictorum fratrum personas presumat ledere vel locum ipsorum violenta invasione temerare seu eorum bona temere auferre vel minuere aut aliquibus iniustis modis perturbare Si quis vero quod absit hanc nostre confirmationis paginarn sciens contra earn facere presumpserit districte iustitie severitate se noverit puniendum Hiis testibus Rob[erto] decano Ebor Barth[olomeo] Ebor[acensis] ecclesie archidiacono Thom[a] de Reinevill Geroldo Iohanne Letold[i] canonicis Ebor Ailward presbytero Willelmo Morin canonico Beverlaa Willelmo capellano magistro Rad[ulfo] de Britoleo Petro de Karcas[sona] Laur[entio] clerico domini archiepiscopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter