utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230106

Charter Number: 03230106
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1161 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rog[erus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus R[oberto] decano et capitulo sancti Petri et omnibus parochianis suis salutem et Dei benedictionem Ad episcopalem spectat sollicitudinem terras et possessiones ecclesiasticas et precipue religiosis domibus collatas pastorali cura defendere et auctoritatis sue pagina ad perpetuam stabilitatem roborare Hac itaque consideratione monasterio sancti Petri et sancte Hylde de Wyteby et monachis ibidem Deo servientibus ecclesiam sancte Marie eiusdem ville cum pertinentiis suis et ecclesiam sancte Marie de Hakenes cum pertinentiis suis et ecclesiam de Etona cum pertinentiis suis in proprios usus monasterii et monachorum in perpetuam elemosinam confirmamus salvo iure Eboracensis ecclesie et episcopalibus consuetudinibus excepto quod predicta ecclesia sancte Marie de Wyteby quieta est de sinodo Post decessum vero Reinerii clerici sui ecclesiam de Engelby in proprios usus monasterii et monachorum similiter concedimus et confirmamus Preterea vero confirmamus predicte ecclesie sancti Petri et sancte Hilde de Wytebi duas partes decime bladi de totis dominiis Willelmi de Perci et Alani de Perci filii eius et Willelmi de Perci filii Alani de Perci undecumque culta vel seminata fuerint tempore eorum vel heredum eorum sicut habetur in cartis eorum scilicet de Uplium de Wiltona de Samara de Nafertona et de Stachestona similiter in Boitorp ex dono Hugonis de Boitorp similiter in Wicheham ex dono Pagani de Wycheham Conventionem vero que inter abbatem de Wyteby et abbatem de Evesham assensu conventus utriusque monasterii super ecclesia de Huntintona facta est nos ratam habemus illamque presenti carta confirmamus sicut in carta abbatis et conventus de Evesham continetur Hiis testibus Clemente abbate de Eboraco Greg[orio] priore de Bridlingt[on] Iohanne archidiacono et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter