utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230110

Charter Number: 03230110
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis nos donasse Willelmo filio Alurici et heredibus suis landam de Eskeinggefeles et communem pasturam sicut ceteri vicini qui de nobis tenent circumquaque habendam de nobis et successoribus nostris libere et iure hereditario pro v solidis per annum perpetuo tenendam ab omnibus aliis consuetudinibus liberam preter quod veniet ad placita cum convenienter summonitus fuerit sicut ceteri liberi homines nostri facient Reddet autem predictus Willelmus et heredes sui antedictos v solidos ad festum sancti Martini Hiis testibus R[icardo] priore de Estoldaam O[sberto] Arundel canonico Beverlaci Iohanne Letoldi canonico Ebor Willelmo capellano P[etro] de Carcassona Laur[entio] de Blacaa clericis archiepiscopi hiis militibus Willelmo de Clarofago Ad[am] de Tindala Ioel de Colebruge Wallef filio Alden Uttredo filio Bertramni Cosp[atricio] Hamel hiis pueris Willelmo de Cramanvilla Willelmo de Bidum Matheo de Runcerolis Getelino serviente archiepiscopi Uttredo filio Aldred
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter