utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230126

Charter Number: 03230126
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Ebor[acensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus et Robertus decanus et capitulum beati Petri Ebor[acensis] omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu nostro concessisse imperpetuum domui hospitalis beati Petri quod in Ebor[aco] situm est mansuram que pertinebat ad prebendam que fuit Simonis de Sigillo in quam successit ei Iohannes archidiaconus que mansura continua est mansure decani Ebor[acensis] quietam et liberam ab omni retentione pensionis vel alicuius alterius rei que ecclesie nostre vel prefate prebende inde faciamus in excambium pro mansura quam Thomas Reinevill de hospitali tenuit quam frater Swanus dictus procurator hospitalis et fratres eiusdem domus concesserunt imperpetuum ecclesie nostre et prefate prebende liberam et quietam ab omni retentione pensionis vel alicuius alterius rei quam inde faciat ecclesia nostra vel prebenda predicto hospitali Et quoniam mansura hospitalis instructior erat domibus et gardino quam man sura prebende dedit Iohannes archidiaconus triginta marcas argenti domui hospitalis Ut autem predicta mansura prebende hospitali et prefata mansura hospitalis prebende perpetuo et inseparabiliter remaneat quod a nobis et ab ipsis factum est et concessum presenti carta nostra confirmamus Hiis testibus domino Rogero archiepiscopo Roberto decano Willelmo cantore magistro Roberto Iohanne archidiacono de Notingham Geroldo Willelmo Tosto Ierem[ia] Alano Main[ardo] Ham[one] Stephano Rom[ano] Thoma Paul[ini] Willelmo Baiocensi Nicholao Stephano Willelmo Holdeb[erti] canonicis Ebor[acensibus] magistro Ansg Iohanne Lund Alano de pycher[ing] Adam de Gloecestr[ia] clericis domini archiepiscopi Willelmo filio Fannu Nicholao Petro de capella
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter