utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03230137

Charter Number: 03230137
Cartulary Title: York 1154-1181 Volume 20
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1164 - 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos carta ista pervenerit salutem Universitati vestre notum facimus quod dedimus et concessimus Rad[ult]o de Alne ecclesiam de Topeclive cum omnibus pertinentiis suis ipsumque ad presentationem nobilis viri Willelmi de Percy ea vacante inpersonavimus Verum ipse Willelmus postmodum eandem ecclesiam interveniente voluntate et auctoritate nostra dedit et concessit ad opus et ornamenta ecclesie beati Petri Ebor[acensis] prefato Radulfo assensum prebente ita quod ipse R[adulfus] quamdiu vixerit eam quiete et pacifice cum pertinentiis et libertatibus suis tenebit et annuatim memorate ecclesie beati Petri unam marcam argenti nomine pensionis persolvet Et ne ista in dubium possint in posterum revocari presentis carte munimine duximus ea confirmare Hiis testibus Willelmo cantore Ebor[acensi] Rad[ulf]o capellano Alano Hamon[e] Nich[olao] canon[icis] Ebor[acensibus] magistro Angot Nicholao capellano Willelmo de Percy magistro Alano Symon[e] clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter