utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240005

Charter Number: 03240005
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Universis has litteras inspecturis Pandulphus Dei gratia Norwicensis electus domini pape camerarius apostolice sedis legatus salutem in Domino Licet universa loca religiosa pro reverentia Dei diligere teneamur monasteria tamen immediate ad sacrosancte ecclesie Romane iurisdictionem spectantia in quibus divino sunt mancipati obsequio tenemur uberiore caritate amplecti et in quibus secundum Deum possumus confovere quo specialius tuitioni beati Petri subesse noscuntur et nos ex legationis nostre officio sumus eisdem artius obligati Hinc est quod monasterium sancti Eadmundi Norwicensis diocesis tanquam ecclesie Romane filiam specialem pia volentes consideratione fovere et eiusdem profectibus in posterum providere ecclesiam sancte Marie de Mildenhale Norwicensis diocesis cum omnibus pertinentis suis abbati et conventui monasterii prefati in proprios usus ad hospitalitatis et elemosinarum ac alia pia opera uberius exercenda de consensu filiorum dilectorum prioris et conventus Norwicensis perpetuo duximus concedendam salva vicaria viginti quinque marcarum quam de assensu et voluntate dictorum abbatis et conventus per dilectos filios magistrum Alanum officialem et Alexandrum de Basingebum senescallum fideles nostros taxari fecimus in eadem ad quam quotiens ipsam vacare contigerit nobis et successoribus nostris personam idoneam quam nos et successores nostri voluerimus sine difficultate seu alicuius pravitatis et contradictionis obstaculo presentabunt et nos et successores nostri libere et quiete auctoritate diocesana in prefata ecclesia vicarium instituemus eundem Et si abbas et conventus prefati omiserint vel neglexerint aliquem nobis vel successoribus nostris ut dictum est cum vacaverit presentare nos et successores nostri eis irrequisitis vicarium instituemus ibidem Et ne inter ipsos et vicarium qui postquam a Norwicensi episcopo fuerit institutus materia possit scandali suboriri universa que ad vicariam pertinent de voluntate ipsorum taxata litteris presentibus duximus exprimenda totum videlicet altaragium estimatum duodecim marcis cedet vicarie exceptis decimis aule item decime toftarum exceptis toftis forinsecis in campo de Tremhowe a dominico ad capud fossati per viam de Tremhowe versus meridiem usque ad dominicum aule ad Cadehowes usque in mariscum salvo dominico in campis de Stapehowe a dominico aule usque ad Shinemer inter viam de Stapehowe et mariscum versus aquilonem usque ad viam de Fulforde et in longitudine eiusdem vie usque ad Bradehowe salvo dominico et per viam de Staphowe semper per mariscum usque ad culturam predicti Shinemer ad pretium tresdecim marcarum Preterea concesserunt abbas et conventus vicario domos in quibus persona habitabit et curiam interiorem et columbarium infra curiam situm secundum terminos a predictis clericis nostris in predicta taxatione distinctos Ipse autem vicarius in presentia nostra vel officialis nostri vel coram alio cui hoc duxerit committendum nobis et successoribus nostris fidelitatem secundum consuetudinem ecclesie Norwicensis prestabit et iurabit quod ecclesie deserviet bona fide et quod de hiis que ad vicariam et ecclesiam ipsam pertinent nichil alienabit nec defraudabit iura ecclesie Norwicensis nec monasterii sancti Eadmundi sed potius quantum cum Deo poterit et honestate meliorare curabit et omnia onera canonica sustinebit Ipse autem vicarius si deliquerit correctioni episcopi subiacebit et removebitur etiam per eundem si tales fuerint ipsius excessus quod merito debeat amoveri Et ne super hiis possit aliquatenus in posterum dubitari has literas fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Dunton xiii kalendas Ianuarii pontificatus domini Honorii iii pape anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter