utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240009

Charter Number: 03240009
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1221
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Pandulfus Dei gratia Norwicensis electus domini pape camerarius apostolice sedis legatus dilectis filiis priori et canonicis de Westacra salutem in Domino Cum vicariam de Sudcrec ad presentationem dilectorum filiorum prioris et monachorum de Castelacra contulerimus dilecto filio Iohanni iudicis de Urbe clerico qua vicaria Iacobum quondam clericum nostrum cui contuleramus eandem privavimus exigentibus culpis suis et pro multis excessibus quibus fuit in presentia nostra convictus nos eam prefatis priori et monachis ad firmam concessimus verumque vos sicut dicitur ipsius Iacobi procuratores fuistis monemus discretionem vestram districte vobis sub pena excommunicationis precipiendo mandantes quatinus dictos priorem et monachos occasione illius procurationis nullatenus molestetis nec aliquid exigatis ab ipsis nec ulterius de procuratione ipsa vos aliquatenus intromittatis Dat apud Gawde xii kalendas Maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter