utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240049

Charter Number: 03240049
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentem paginam inspecturis vel audituris Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino sempiternam Cum ex iniuncto nobis cure pastoralis officio teneamur singulos nostre iurisdictioni subiectos maximeque viros religiosos paterna caritate diligere et eorum immunitatibus providere illos quadam speciali affectione promovere debemus quorum fama clarior et religio circa Dei cultum certis documentis noscitur esse ferventior Hinc est quod dilectorum filiorum abbatis et monachorum Colecestrie honestatem et religionem attendentes ecclesias redditus et possessiones subscriptas in quarum possessione ab antiquo extitisse predictos abbatem et conventum Colecestrie indubitanter accepimus ipsis abbati et monachis libere et pacifice in usus proprios in puram et perpetuam elemosinam possidendas episcopali auctoritate concedimus et presenti carta confirmamus scilicet prioratum de Snapes cum suis pertinentiis et de eodem prioratu dimidiam marcam annuatim percipiendam salvis nobis et successoribus nostris prioris pro tempore institutione et destitutione et obedientia et reverentia Norwicensis ecclesie debita et consueta item ecclesiam de Aldeburg et ecclesiam de Wicham cum earundem ecclesiarum omnibus pertinentiis salvis in eisdem ecclesiiis honestis sustentationibus vicariorum qui in prefatis ministrabunt ecclesiis item manerium de Wicham quod fuit Roberti de Saukevill cum suis pertinentiis item duas partes decimarum tam garbarum quam minutarum decimarum de dominico Willelmi de Ambli in Elmesete et sex aeras terre item duas partes decimarum de garbis de antiquo dominico Thoraldi filii Baldwini in Stokes item omnes decimas tam maiores quam minores de una carucata terre Richardi de Ikewrde in Maneston et de eadem carucata terre quadraginta solidos annuos item duas partes decimarum de garbis de dominico Gerardi de Wachesham in Floketun cum quatuor acris terre et quadam pastura adiacente item duas partes decimarum de garbis de dominico Ermegoti de Wenham in parochia de Capeles item sexaginta solidos annuatim percipiendos de firma per manum persone de Ereswelle et eius successorum rectorum ecclesie de Ereswelle secundum continentiam carte cyrographate inter abbatem et conventum Colecestrie ex una parte et P rectorem ecclesie de Ereswelle ex altera confecte pro duabus partibus decimarum tam maiorum quam minorum provenientium de dominico Radulfi de Rofa in Ereswelle et Cukelesworde et pro duabus acris terre et pro omnibus decimis molendinorum de Ereswell et de Bertun item viginti quatuor solidos annuatim percipiendos per manum prioris de Butele et eius successorum secundum continentiam carte cyrographate inter ecclesiam sancti Iohannis Colecestrie et ecclesiam de Buttele confecte pro decimis de dominicis de Feneberwe et de Glemham quas de eis ad firmam tenent item quatuor solidos annuatim percipiendos per manum rectoris ecclesie de Intewode de decimis de dominico Henrici de Gessinges in villa de Gondestorp ab antiquo ad monasterium sancti Iohannis Colecestr pertinentibus item duodecim solidos de priore et monachis de Stokes annuatim percipiendos de quodam feudo sicut carta cyrographata inter eos confecta testatur item advocationem medietatis ecclesie de Emingestun item decem solidorum redditum de Iohanne de Geddinges et eius heredibus in villa de Bukesale item quadraginta solidos annuos de Margeria de Creysi et eius heredibus sicut carta ipsius testatur Et in huius rei testimonium hanc cartam heri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Terlinges quintodecimo kalendas Maii pontificatus nostri anno primo Hiis testibus magistro Alano archidiacono Subir tunc officiali magistro Roberto de Bilney Henrico capellano Radulfo de Blunvill Dionisio clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter