utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240057

Charter Number: 03240057
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1231
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus has litteras inspecturis Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Inspeximus cartam Willelmi Turbe episcopi Norwicensis predecessoris nostri continentem duas garbas de dominico Hugonis de Rikinghal in parrochia de Rikingehal priori et monachis Eye esse confirmatas et pleno iure ad dictos priorem et monachos pertinere Nos autem cartam et confirmationem predicti predecessoris nostri dictis monachis Eye super dictis decimis factam ratam habentes et acceptam ipsam quantum in nobis est episcopali auctoritate confirmamus Preterea cum predicti prior et monachi Eye prefatas decimas de Rikingehal dilecto nostro Sampsoni capellano vicario ecclesie de Rikingehal ad firmam perpetuam suo perpetuo pro octo solidis per annum concesserint et dimiserint eandem firmam eadem auctoritate episcopali confirmamus concedentes dictis monachis Eye ut non obstante predicta firma decimarum post decessum vel recessum dicti Sampsonis capellani possessionem suam in dictis decimis libere ingredi possint quas auctoritate eorundenr iudicum a domino papa delegatorum inspeximus similiter dictis monachis adiudicatas In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigillo nostro muniri Dat apud Eyam vi kalendas Aprilis pontificatus nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter