utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240076

Charter Number: 03240076
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226 - 1227
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ad universorum volumus pervenire notitiam nos concessisse et presenti carta confirmasse dilectis in Cristo filiis priori et monachis Norwicensis ecclesie omnes pensiones suas subscriptas videlicet de ecclesia de Lenn viginti marcas et de ecclesia de Gememuta viginti marcas et viginti lez de allece de ecclesia de Aldeby decem marcas de ecclesia de Martham centum solidos de ecclesia de Cressingham quatuor marcas de ecclesia de Blicling unam marcam de capella de Langham decem solidos de vicaria de Hemesbi duos solidos de ecclesia de Thorp octo solidos de ecclesia de Wiclewode quatuor solidos de ecclesiis sanctorum Martini et Olavi in Norwico sex solidos de ecclesia sancti Georgii in Norwico decem solidos de ecclesia sancti Germanni de Wigenhale dimidiam marcam de ecclesia de Henleia viginti solidos de ecclesia de Plumstede dimidiam marcam de ecclesia de Catton septem solidos Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus magistro Alano de Beccles archidiacono Subir officiali nostro magistro Nicholao de Houtun magistro Michaele de Ryngesfeld magistro Alexandro de Munci magistro Roberto de Bilneia Henrico capellano nostro Ricardo de Geytun et Dionisio clericis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter