utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240078

Charter Number: 03240078
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226 - 1227
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilectis in Cristo filiis priori et monachis Norwicensibus ad opus cellerarie sue omnes decimas subscriptas videlicet duas partes decimarum omnium de dominio nostro de Tomedis et dimidiam partem decimarum omnium de dominio nostro de Langham tertiam etiam partem omnium decimarum de dominico nostro de Humeresfeld et duas partes decimarum de dominico Margerie de Cressi in villis de Posse wic et de Wrogesham duas etiam partes decimarum de dominicis Huberti quondam de Ria in villis de Swanetun Buscton Kinestorp Hokering Depham et duas partes decimarum de dominico Oliveri de Vallibus in Sotesham et duas partes decimarum de dominico Radulfi de Tivill in Intewde duas etiam partes decimarum omnium de dominico Willelmi de Sparham in eadem villa et duas partes decimarum de dominico Rogeri filii Osberti in Witlingham duas etiam partes decimarum de dominico Iohannis de Bereford in eadem villa et de dominico Radulfi filii Simonis in Irminglond et duas partes decimarum de dominico Simonis de Nuiers in Elmham et de dominico Wigani Britonis in Trecstan duas etiam partes decimarum de dominico Rogeri Gulafr in villa de Skeminges et de dominico Gaufridi de Leuns in villa de Wichingham duas etiam partes decimarum de dominico Warini de Torp in Kokestorp omnes etiam decimas provenientes de dominico Willelmi de Frenges in eadem villa et de dominico Turstini quondam diaconi in Tornham et de feodo dominici de Cressingham quod vocatur Osegoteshag in eadem villa Memoratas igitur decimas ad opus cellerarie sue dictis monachis confirmantes presens scriptum in testimonium sigillo nostro duximus muniendum Testibus magistro Roberto de Biln clerico nostro Henrico capellano nostro Iohanne Terri et Dionisio et Ricardo de Geiton clericis nostris Reimundo de Wimundeh Iohanne de Hildolvest
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter