utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240112

Charter Number: 03240112
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1227 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Ad universorum notitiam volumus pervenire quod cum nobilis vir Gilebertus comes Gloucestr dilectis in Cristo priori et canonicis de Tonebrige ius patronatus ecclesie de Stradeshulle cum capella de Denardeston contulisset et nobis humiliter supplicasset ut ecclesiam illam in proprios usus predictis canonicis concederemus nos precibus dicti comitis condescendentes Dei causa et religionis favore predictis priori et canonicis portiones predicte ecclesie subscriptas nomine beneficii imperpetuum duximus concedendas videlicet capellam de Denardeston cum tota parochia tam in decimis maioribus et minoribus quam in terris dominicis silicet viginti et tribus acris et dimidia terre et dimidia aera prati et decimis duorum molendinorum que sunt in villa illa et omnibus aliis huiusmodi obventionibus de villa illa ad ipsam capellam provenientibus et duodecim aeras de dominica terra ecclesie de Stradeshulle silicet quinque aeras terre intra terram Hugonis filii Petri versus gravam ecclesie de Stradeshulle et medietatem ipsius grave et redditum decem denariorum quos Avelina vidua consuevit reddere ipsi ecclesie et decimas garbarum omnimodorum bladorum tantummodo que provenient de terris subscriptis silicet de sex viginti acris terre quas Iohannes de la Londe tenet in villa de Stradeshulle et de tribus acris terre et dimidia Ade molendinarii in eadem villa et de quatuor acris terre Willelmi sutoris et de tribus acris terre Ricardi Putehak et de quindecim acris terre Willelmi sub bosco et de quadraginta acris terre Rogeri filii Odonis et de septem acris terre Walteri capellani et de novemdecim acris terre Willelmi Lemmer et de tresdecim acris terre Willelmi de Hamel et de tresdecim acris terre Thome filii Galfridi et de decem acris terre Rogeri carpentarii et de tribus acris terre et dimidia Alani clerici et de duabus acris terre Aveline vidue et dimidia aera terre Willelmi Prest et de septem acris terre et dimidia Gileberti ad pontem et de duodecim acris terre Thome Trone in predicta villa de Stradeshul Residuas autem portiones omnes habebit rector ecclesie de Stradeshulle quicumque fuerit pro tempore et omnes minutas decimas et obventiones de predictis parochianis provenientes cui rectori curam animarum nos vel successores nostri committimus et idem sustinebit onera predicte ecclesie ordinaria debita et consueta eo excepto quod predicti prior et canonici capellanum ydoneum in predicta ecclesia ministrantem imperpetuum sumptibus suis invenient ad cuius sustentationem rector ecclesie de Stradeshull dimidiam marcam annuam fideliter contribuet in duabus synodis Suffolchie In cuius rei testimonium [] Dat []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter