utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03240125

Charter Number: 03240125
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Ralegh Dei gratia episcopus Norwicensis salutem in Domino Grata Deo et hominibus accepta religio exigit et requirit ut que religiosorum usibus conceduntur cum huiusmodi concessionibus pietas suffragatur pontificalis auctoritatis munimine roborentur Ad universorum igitur notitiam volumus pervenire nos divine pietatis optentu et sancte zelo religionis presenti carta nostra confirmasse religiosis viris abbati et conventui de Becco antiquas pensiones et debitas et etiam decimas omnes quas ex pia predecessorum nostrorum largitione et caritativa fidelium collatione iuste et canonice hactenus in nostra diocesi possederunt salva in omnibus sancte Norwicensis ecclesie reverentia et dignitate Quod ut perpetuam optineat firmitatem presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat London per manum Philippi de Sideham capellani nostri xvi kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter