utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03249003

Charter Number: 03249003
Cartulary Title: Norwich 1215-1243 Volume 21
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwycensis episcopus et Hugo eadem gratia abbas sancti Edmundi salutem Controversia inter moniales de Cotun et Radulfum clericum de Alesby ex mandato domini pape Alexandri III coram nobis actitata super ecclesia de Cuchewald hac transactione auctoritate nobis commissa interveniente decisa penitus est et determinata In primis idem Radulfus renuntiavit querele quam movit adversus easdem moniales de Cottun super ecclesia de Keleby et super pecunia quam ab eis exigebat sicque ab utraque parte remisse sunt omnes querele et offense retroacte inter eos Moniales vero iamdicte concesserunt predicto Radulfo ecclesiam de Cuchewald tenendam in vita sua cum pertinentis suis reddendo singulis annis eisdem monialibus unam marcam argenti nomine annue pensionis et duos cereos pretii xii denariorum in purificatione beate Marie Ipsam vero marcam duobus terminis eis solvet videlicet medietatem in festo sancti Martini medietatem in nativitate sancti Iohannis et ad Cotum deferri faciet Idem quoque Radulfus eisdem monialibus fidelis semper et devotus existet et ecclesiam illam nulli unquam ad dampnum vel lesionem iuris earundem monialium committet neque conditionem earum faciet deteriorem Hanc itaque transactionem firmiter et fideliter observandam Radulfus fide et iuramento tactis sacrosanctis ewangeliis presito firmavit Philippus quoque et Walterus canonici ex parte memoratarum monialium propositis eisdem sacrosanctis ewangeliis iuraverunt quod hanc transactionem in nullo unquam violarent set firmiter et fideliter observarent Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter