utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250006

Charter Number: 03250006
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Richardus divina miseratione Cicestren ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos auctoritate episcopali confirmasse dilecto in Cristo filio Harding capellano perpetuam vicariam ecclesie de Westwightinge volens ut eam habeat ita integre et possideat ita pacifice sicut unquam Robertus de Wikes eiusdem ecclesie vicarius eam habuit et possedit vel aliquis alius ante tempora nostra omnem eiusdem vicarie ordinationem que sine auctoritate episcopali vel eius qui vices episcopi de iure potuit supplere facta est irritam habentes et inanem Et ut hec nostra confirmatio robur habeat perpetue firmitatis cum episcopali auctoritate et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus Ada abbate de Waverle Iohanne capellano nostro magistro Luca canonico Cic magistro Henrico Tessin Henrico clerico nostro Valentino et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter