utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250016

Charter Number: 03250016
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1219
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris Rannulfus divina miseratione Cicestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad universorum volumus notitiam pervenire quod nos de assensu domini Nicholai Haringot patroni ecclesie de Iclesham consensu etiam et voluntate Reginaldi eiusdem ecclesie persone vicariam ab eisdem concessam fieri estimationis viginti marcarum Ita taxavimus et ordinavimus per visum et iuramentum multorum a nobis examinatorum de valore pertinentium ad ecclesiam videlicet quod vicarius percipiet omnes proventus altaris et minutas decimas excepta medietate decimarum feni et habebit domos et edificia iuxta ecclesiam et totum illud mansum Et exhibebit ministros ecclesie honorifice et faciet in ea omnia celebrari solempniter sufficienter et honorifice a duobus capellanis Et solvet persone tres marchas argenti annuatim scilicet ad festum nativitatis domini decem solidos ad Pascha decem solidos ad festum sancti Iohannis Baptiste decem solidos et ad festum sancti Michaelis decem solidos Et sustinebit omnia honera episcopalia vicariam contingentia Salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum iure pontificali et parochiali Hiis testibus Eustachio archidiacono Lewens magistro Ada officiali nostro Willelmo decano de Wynchel Willelmo persona de Gestling Willelmo persona de Farleg Roberto de Rye capellano magistro Waltero Tresgor magistro Iohanne Arundell Godefrido de Wesenham Iacobo de Runham Iohanne de Herlaue Ernisio clericis Dat apud Beaus per manum ipsius Godefridi undecimo kal Decembris pontificatus nostri anno ii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter