utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250019

Charter Number: 03250019
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1217 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Viris venerabilibus et amicis in Cristo karissimis de Colecestr et de sancta Osid abbatibus et archidiacono Colecestr R dei gratia Cycestr electus custos episcopatus Norwic salutem in domino Quoniam sufficienter nobis constat per inspectionem cartarum domini R filii Walteri et domini I bone memorie quondam episcopi Nowyc secundi quod v marce annue debentur priori et conventui de Binham de ecclesia de Baketon vobis illud duximus significandum ne per aliquorum malitiam religio vestra possit circumveniri Significamus etiam discretioni vestre quod in pleno sinodo apud Hoxn habito ad festum sancti Michaelis proximo preteritum interlocutum fuit ut dictis priori et conventui satisfaceret de v marcis percipiendis de ecclesia de Baketon sed quia ibi aliqua bona inventa non fuerunt ideo eis nondum est satisfactum Hanc autem varietatem vobis significamus ut securius in causa a domino papa vobis delegata procedere possitis Valete reverentia vestra semper in domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter