utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250024

Charter Number: 03250024
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris Ranulfus divina miseratione Cycestr ecclesie minister humilis salutem in domino Ad omnium volumus notitiam pervenire nos intuitu divine retributionis et pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum considerata diligenter utilitate totius episcopatus Cycestr pauperum etiam hominum maneriorum ipsius episcopatus indempnitate pensata de consilio ecclesie Cyc ita providisse quod staurum subscriptum perpetuum sit per omnia maneria ipsius episcopatus Cyc pro nullius voluntate in posterum minuendum vel aliquo modo admovendum videlicet ad carucas ccl et duo boves et c vacce et x tauri et tria milia cl bidentes et cxx capres et vi hirti et x equi ad carucas Nos vero staurum predictum per maneria episcopatus fecimus inveniri spe mercedis eterne ne oporteat epistolam de novo substitutum occasione instaurandi illa quicquam a pauperibus hominibus maneriorum illorum exigere vel extorquere Ut autem hec nostra voluntas valeat in perpetuum presenti scripto et sigilli nostri appositione eam duximus confirmandam Auctoritate Dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius illum vel illos excommunicantes qui numerum animalium supradictorum in aliquo minuent vel admovebunt vel aliquid fraudulenter procurabunt per quod staurum suprascriptum depereat destruatur vel minuatur in detrimentum ecclesie vel gravamen subditorum Siquis autem hoc attemptare presumpserit ille sit anathema maranatha Act apud Biaus quinto nonas Iulii pontificatus nostri anno iii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter