utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250035

Charter Number: 03250035
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris Ranulfus divina miseracione Cicestr ecclesie minister humilis salutem in domino Iustas preces parit petencium necessitas et pia personarum religiosarum meretur audiri devocio et litigancium protervitas est compescenda et lites odiose potius sepeliende quam susquitanda extinguende pocius quam agitande Hinc est quod dilectorum filiorum prioris et monachorum Lew querelas multiplices preces et sollicitationes continuas frequentes pulsationes ulterius sustinere nolumus inexauditas graviter conquerentium quod portiones ecclesiarum eis in Sudsex appropriate et pensiones de ecclesiis antique et debite et decime etiam in episcopatu Cicestr eis in proprios usus assignate fiunt eis difficiles et ecclesiarum prelati super hiisdem eis sunt iniuriosi et molesti propter instrumentorum originalium de premissis non apparencium defectum quibusdam ut asserunt antiquitate demolitis quibusdam propria in curia deperditis quibusdam etiam ob nimiam confidenciam prelatorum non impetratis Supplicant igitur frequenter et instanter ut ea que canonice adepta in presentiarum possident ecclesiastica beneficia confirmare dignaremus eisdem Nos igitur ad instantiam eorum diligenti facta inquisicione per clericos decanatuum seniores adiuratos in quibus predicti monachi sunt beneficiati invenimus ecclesiam de Stoct eisdem monachis teneri in antiqua et debita pensione annua triginta solidorum et ecclesiam de Upmeredun eisdem monachis teneri in antiqua et debita pensione annua viginti quinque solidorum Unde et predictas pensiones eisdem concedimus et confirmamus salvo nobis et successoribus nostris in perpetuum iure pontificali et parrochiali Testibus domino R de Amberl magistro Iohanne de Arundel Rogero canonico de Tortingt Ernisio Iacobo Iohanne Godefrido clericis Dat apud Sidlesham per manum Godefridi ii non Ianuarii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter