utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250044

Charter Number: 03250044
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1218 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ranulphus divina providentia Cicestr ecclesie minister humilis salutem in domino Noverit universitas vestra nos inspexisse cartam nobilis viri Willelmi comitis Arundell in hec verba [] Nos igitur de dei omnipotentis misericordia beate et gloriose virginis Marie et omnium sanctorum meritis confidentes supradicto Willelmo comiti heredibus et successoribus suis quotienscumque dictas concessiones seu elemosinas per se vel per suos persolverint necnon omnibus et singulis vere contritis et confessis qui ad sepedictas collationes et confirmationes quandocumque manus porrexerint adiutrices quo melius et efficacius persolvantur xl dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus et etiam prescriptam cartam ratam habentes et gratam cum auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti testimonium sigilli appositione corroboravimus Si quis autem sciens hanc nostre confirmationis paginam infringere aut ei aliquatenus contraire seu perturbare presumpserit sit ille anathema maranatha Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter