utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250057

Charter Number: 03250057
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus dei gratia Cycestr episcopus secundus salutem in domino Noverit universitas vestra nos de consensu et voluntate decani et capituli Cycestr dei intuitu et ob favorem religionis necnon et pro necessitate et utilitate novelle plantationis domus sancte Radeg de Bradesole concessisse dilectis in Cristo filiis abbati et canonicis ordinis Premonstr eiusdem domus ecclesiam sancti Nicholai de Porteslade cum pertinentiis suis quam nobilis vir Hubertus de Burgo iusticiarius Anglie eis misericorditer concessit et carta sua confirmavit habendam et tenendam in perpetuum in proprios usus secundum concessionem et testimonium carte predicti Huberti salva Roberto capellano eiusdem ecclesie vicario quoad vixerit possessione vicarie sue integra et pacifica et salva post decessum ipsius Roberti honesta et competenti vicaria x marcarum a nobis vel successoribus nostris in ea assignanda capellano qui ad dictorum abbatis et canonicorum presentationem admissus ab episcopo et institutus personaliter ministrabit in eadem et archidiacono loci in hiis que pertinent ad archidiaconum respondebit et salvis ecclesie de Hune que est prebenda ecclesia Cycestr debita et antiqua pensione sua et priori et monachis de Lewes debita et antiqua pensione sua et aliis redditibus quos in ipsa parochia percipere consueverunt necnon ecclesie de Fistamons debita et antiqua pensione sua salva etiam nobis et successoribus nostris imperpetuum iure pontificali et parochiali de quo dicti abbas et canonici nobis et successoribus nostris respondebunt Et ut hec pia concessio nostra perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus roborandam Hiis testibus Hugone de Pateshull Luca et Nicholao capellanis et canonicis Cycestr Willelmo de Hetfelde capellano Willelmo Cuckwel Rogero de Andevr Willelmo de sancto Albano Radulpho de Leicestr et Galfrido de Bedeforde clericis et aliis Dat apud Bedeforde per manum nostram vi kal Iulii pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter