utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250059

Charter Number: 03250059
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Radulfus de Neville secundus dei gratia Cycestr episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos de consensu et unanimi voluntate Thome decani et capituli Cycestr et domini Eustachii cancellarii Cycestr ita ordinasse de ecclesia de Amberle et de ecclesia de Erlington propter evidentem utilitatem nostram et ecclesie Cyc necnon predicti Eustachii videlicet quod ecclesia de Amberl cum capellis et omnibus aliis pertinentiis suis nobis et successoribus nostris episcopis Cyc plene et integre remaneat imperpetuum in usus proprios convertenda Et ecclesia de Erlinton cum omnibus pertinentiis et libertatibus et cum terra quam emimus de Iohanne Gulafre in villa de Erlinton unita imperpetuum prebende de Wdehorne ipsi Eustachio tanquam prebenda sua sibi perpetuo remaneat salvis nobis et successoribus nostris imperpetuum bosco nostro de Hamstede et Roberto Gubbe cum tenemento et servitio suo salvo etiam nobis et successoribus nostris imperpetuum iure pontificali et parochiali in dicta ecclesia de Erlinton Decedente vero dicto Eustachio cancellario vel alio modo cedente licitum erit episcopo Cyc qui pro tempore fuerit dictam prebendam cum dictis portionibus suis vel aliam quamlibet maiorem vel minorem quam vacare contigerit cancellarie assignare Ut autem hec nostra ordinatio stabilis et firma perseveret presenti scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillo decani et capituli Cyc et predicti E cancellarii apponi fecimus cuius unam partem eidem E cancellario commisimus alterum reservavimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter