utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250070

Charter Number: 03250070
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1227 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Radulfus secundus dei gratia Cicestr episcopus et domini regis cancellarius salutem Noverit universitas vestra quod in escambium quatuor acrarum terre cum manso et bosco et aliis pertinenciis que Oliverus de Wyhtring dedit in puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte Trinitatis et decano et capitulo de Cicestr et que Haraldus filius Willelmi tenuit de predictis decano et capitulo per servicium trium solidorum et quatuor denariorum per annum concessimus et assignavimus de consensu predictorum decani et capituli eidem Haraldo et heredibus suis imperpetuum septem acras terre et dimidiam cum bosco et manso et aliis pertinenciis que iacent in hyda de Cakham prout per metas et fossata ipsius Haraldi includuntur habendas et tenendas ipsi Haraldo et heredibus suis integre libere et quiete de omni servicio et seculari exactione quod ad nos vel successores nostros possit vel debeat pertinere faciendo inde servicium trium solidorum et quatuor denariorum per annum supradictis decano et capitulo prout de predictis quatuor acris terre cum manso et bosco et aliis pertinenciis que recepimus in escambium facere consuevit ita quidem quod de ipsis septem acris terre et dimidio cum bosco et manso et aliis pertinenciis supradictis decano et capitulo imperpetuum in omnibus sit intendens et respondens sicut et de predictis quatuor acris terre cum pertinentiis intendens fuit et respondens antequam escambium factum esset Et ut hec nostra concessio et assignacio firma et stabilis perseveret presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus Simone de Wyhtring Ricardo de Trubwyk Radulfo de Ernele Galfrido de Gates Hamo de Hammes Hugone de Chesnes Willelmo de Bosco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter