utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250071

Charter Number: 03250071
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus secundus dei gratia Cicestren episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Ea que religiosis locis divini contemplationis intuitu a fidelibus pie collata sunt episcopali iustum est auctoritate confirmari ne imposterum valeant ulla rerum mobilitate convelli Hinc est quod auctoritatem scriptam apostolicorum virorum Alexandri Innocentii et aliorum sequentes necnon vestigiis predecessorum nostrorum Seffridi et Hillarii et aliorum inherentes caritatis intuitu in proprios usus concedimus et episcopali auctoritate confirmamus ecclesie sancte Trinitatis de Hastyng et canonicis ibidem deo servientibus specialiter ecclesias de Tycherst et de Dalyngton et Ashbornham et de Crowherst et ecclesiam sancti Michaelis de Hastyng et omnes ecclesias et ecclesiastica beneficia sicut propriis nominibus expressa sunt et confirmata in cartis tam virorum apostolicorum quam predecessorum nostrorum Et ut hec nostra confirmatio imperpetuum robur habeat firmitatis episcopali auctoritate et sigilli nostri appositione presentem cartam communimus Dat apud Bapill quarto Non Decembris pontificatus nostri anno quartodecimo Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter