utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250075

Charter Number: 03250075
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit universi presens scriptum visuri quod ita convenit inter venerabilem patrem Radulfum secundum episcopum et Iohannem filium Iohannis Coci de Cic videlicet quod dictus Iohannes remisit et quietum clamavit pro se et heredibus suis imperpetuum ipsi episcopo et successoribus suis redditum quatuor solidorum cum pertinentiis quem ei reddere debuit per annum de terra que fuit Willelmi de la Lynde in Amberle et quam emit de ipso Willelmo de la Lynde ita quod de cetero supradictus Iohannes vel heredes ipsius ius vel clameum aliquod in redditu illo habere non poterint Et pro hac remissione et quieta clamantia concessit idem episcopus pro se et successoribus suis eidem Iohanni et assignatis suis quod quinque acras terre cum pertinentiis quas de eo tenuit extra Cic de terra de Greylyngwell per annuum redditum ii solidorum et sex denariorum in escambium v acrarum terre quas idem Iohannes tenuit prius de eodem episcopo in Amberle habeat et teneat de cetero idem Iohannes et assignati sui de predicto episcopo et successoribus suis per servitium i librum cimini vel duos denarios per annum ad festum sancti Michaelis salvo forinseco servitio quam ad iamdictam terram pertinet Et ut hec concessio remissio et quietantia stabilis et firma permaneat imperpetuum confectum est hoc scriptum in modum cyrographi cuius parti que remansit penes episcopum predictum apposuit supradictus Iohannes sigillum suum et parti que remansit penes ipsum Iohannem appositum est sigillum episcopi memorati una cum sigillo capituli Cic
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter