utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250085

Charter Number: 03250085
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris Radulphus dei gratia Cicestr episcopus secundus salutem in domino Ad omnium volumus notitiam pervenire nos invenisse vicariam perpetuam assignatam in ecclesia de Oving et taxatam per predecessorem nostrum episcopum Ranulfum de voluntate Hugonis de Talmacho tunc precentoris consensu etiam decani et capituli interveniente in hunc modum videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit percipiet omnes obventiones altaris tam matris ecclesie quam capelle et omnes minores decimas totius parochie et omnes maiores et minores decimas de dominico precentoris quicumque dominicum illud aliquo tempore excoluerit quicquid etiam legatum fuerit vel relictum ecclesie vel persone [vel] hominibus ipsius precentoris salvo eidem precentori primo legato de omnibus aliis hominibus totius parochie Nos vero hunc assignationem vicarie predicte et taxationem acceptantes et inconcussam inposterum decernentes eam auctoritate episcopali concedimus et confirmamus In huius nostre confirmationis testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponentes salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Hiis testibus Simone decano Cycestr Willelmo Archino Roberto de Amberley magistro Guilelmo de Alta Ripa Nicholao Godefrido et Ernisio canonicis Cicestr et multis aliis Dat Cicestrie xvi kalend Augusti per manum Ernisii canonici Cicestr pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter