utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03250096

Charter Number: 03250096
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rad[ulf]us secundus dei gratia Cicestre episcopus domini regis cancellarius salutem in domino Quoniam ad curam et sollicitudinem nostram spectat ecclesiis nobis a deo commissis et maxime religiosis salubriter providere concedimus et confirmamus ecclesie sancti Petri de Sela et fratribus in ea regulariter viventibus ad monasterium sancti Florencii de Salmuro pertinentibus ecclesias de Sela et sancte Marie de Nova Sorham habendas et retinendas sicut eas hactenus habuerunt et pensiones quas de ecclesiis sancti Nicholai de Veteri Sorham et sancti Nicholai de Brembre percipere consueverunt et decimas quas in parochiis ecclesiarum de Suyk de Veteri Sorham de Brembre sancti Petri de Veteri Ponte de Wassingetun de Findone de Clopham de Durington de Taccheam de Siremanebur de Horsham de Wystenestun et de Staninges canonice sunt adepti et in quarum pacifica sunt possessione decimas etiam pannagii foreste sancti Leonardi et de Crochurst sicut eas hactenus pacifice perceperunt et possiderunt eisdem concedimus ac auctoritate episcopali confirmamus salvo nobis et successoribus nostris in predictis in perpetuum iure pontificali et parochiali Ut autem hec nostra concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli nostri appensione duximus roborandum Hiis testibus magistris Galfrido de Glocestr et Iohanne de Climping canonicis Cice Roberto de Becco et Iohanne de Andefre capellanis Iohanne de Neville Ada de Seldele et Waukelino de Cicestre clericis nostris et aliis Date aput Cicestre secundo none Aprilis pontificatus nostri anno quartodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter