utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03251044

Charter Number: 03251044
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Willelmus comes Arundell omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglicis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit vobis quod ego concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et sancto Bartholomeo Willelmo Petro et Waltero viris religiosis ordinis sancti Augustini capellanis de Calceto sive Pynham iuxta Arundell et eorum successoribus locum prenominatum ad construendam ibidem ecclesiam in honorem dei et sancti Bartholomei cum omnibus edificiis que ad usum pertinent regularem et etiam unum modium frumenti de molendinis meis de Swaneburne pro animabus illustris domini mei Henrici regis et eximie Adelize regine et heredum suorum et pro salute anime mee et animabus heredum et successorum meorum quam terram et modium frumenti quoddam predicta domina A regina predicto Willelmo et successoribus suis et pro anima Henrici regis dedit cum donationibus infrascriptis ad ecclesiam predictam in eius fundationem ad sustentationem predictorum religiosorum et successorum eorundem per me insuper collatis et concessis videlicet tresdecim carucas bosci annuatim in foresta nostra de Arundell ad focale et etiam meremium ad reparandum sive resartiandum ligni pontem qui est in medio pontis de Arundell quotiens et quandocumque necesse fuerit per visum et liberationem forestarii nostri qui pro tempore fuerit Insuper do et concedo eidem Willelmo et successoribus suis piscariam ex utraque parte pontis de Arundel et [pasturam] quatuordecim vaccis et duobus tauris et pasnagium quietum de omnibus porcis suis dominiis tam in parco quam in foresta de Arundell una cum communi pastura cum hominibus meis omnibus animalibus et pecoribus suis in Wepham in liberam et puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni servitio et exactione seculari mihi et heredibus meis pertinente sicut aliqua elemosina melius et liberius dari potest Quare volo et firmiter precipio quod dicti religiosi et successores sui habeant et teneant omnia et singula predicta libere et quiete ita quod nulli homini inde de aliquo sive in aliquo nisi soli deo respondeat Testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter