utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03251050

Charter Number: 03251050
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1217 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Frater S prior et conventus humilis sancti Pancratii de Lewes salutem in auctore salutis Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos intuitu dei considerata paupertate ac pensata intuitus utilitate karissimorum nobis in Cristo canonicorum sancte Marie Magdalene de Tortyngton ecclesiam de Medlers quantum ad patronos pertinet cum omnibus pertinentiis suis dictis canonicis dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse salvo nobis imperpetuum annuo quod percipere consuevimus beneficio in eadem scilicet tresdecim solidos ad tres terminos videlicet ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et iiii denarios ad purificationem beate Marie iiii solidos iiii denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste iiii solidos iiii denarios per manus memoratorum canonicorum persolvendo Ad nostrorum autem perhennem in posterum securitatem communi est deliberatione provisum quod prior de Tortyngton qui pro tempore fuerit in capitulo nostro iuris iurandi religione firmabit quod memorata pecunia suis terminis nobis apud Lewen sine difficultate aut dilatione solvetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Testibus magistro Iohanne Arundell
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter