utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03251053

Charter Number: 03251053
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1204
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sefridus dei gratia Cycestr episcopus secundus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit salutem ab eo qui dator est salutis Ea que [ad] sustentationem et ad pauperum Cristi hospitalitatem sustinendam collata sunt vel in posterum pietatis intuitu conferenda ecclesiastica debent auctoritate rum ecclesie munimine corroborari Inde est quod nos karitatis instinctu canonicis regularibus de Calceto Arundell ibidem in hospitio pauperum Cristi deo servientibus [et in] posterum servituris presenti carta nostra confirmavimus locum ultra pontem Arundell in quo fundata est ecclesia sancti Bartholomei et beati martiris Thome et a predecessore nostro felicis memorie Iohanne episcopo in honore eorundem sanctorum dedicata et domus elemosinaria et hospitalis sita ut predicti canonici regulares deo devoti ibi pauperes Cristi hospitio suscipiant deis sibi pro Cristo collatis ministrent et libertate domus sue gaudeant ut nulli domui religiose subiaceant nullique hominum de subiectione respondeant nisi episcopo Cicestr diocesano suo Concessimus etiam canonicis predicte domus libertatem eligendi magistrum domus sue cum assensu et auctoritate Cycestr episcopi Possessiones quoque a domino fundi sive [ab] aliis quibuslibet fidelibus predicte domui pro Cristo collatas et canonice adeptas presentis scripti patrocinio confirmavimus videlicet terram versus orientem ubi descenditur ad calcetum a bosco Willelmi [Har]ang usque ad calcetum et a terra Edwardi usque ad terram Hospitalis Ierosolimitani item terram ex occidentali parte ecclesie illius ubi sumuntur lapides ad calcetum [exten]ditur a terra Hospitalis Ierosolimitani usque ad pratum regis ex dono Reginaldi Harang et concessione heredis sui Willelmi Harang sicut ipsi suis confirmaverunt [et prete]rea ex dono Willelmi Harang duas acras de p[ratis] quas idem illi ecclesie dedit in eius dedicatione et post dedicationem ecclesie pratum Basset quod in eam karitative contulit [et in] escambium decime totius panis et potus domus sue quam prius predicte ecclesie dederat quia dubitabat quod servientes sui non possent fideliter et integre decimam illam dare terram que extenditur de Hanedell usque ad quinque ecclesie sancte Marie de Limenstr que iacent iuxta Edyvecroft et a fossa Hospitalis domus in parte aquilonari usque ad fossam australem cum prato predicte terre adiacente quam terram libere et absolute predictus Willelmus ecclesie sepedicte concessit et carta sua confirmavit ita quod in nullo Willelmo vel heredibus suis vel alicui alio respondebit pro terra illa et in escambio decime feni sui de Limenistr quod predicte domui concesserat pratum quod Edwinus tenu[it sicut] fossatum est et duas croftas que iacent inter illum pratum et crucem calceti que eis dedit Willelmus quia prope eos sunt ex dono Herberti filii Osmundi terram de Edyve[cro]ft et terram de Hanedell cum prato ei adiacente quod idem Herebertus predictis canonicis dedit assensu domini sui Willelmi Harang et ex dono et mera liberalitate eiusdem Willelmi [ter]ram que iacet a terra de Hanedell usque ad terram Hospitalis Ierosolimitani et a terra Gernagan de Paling usque [ad] acram quam Edwardus Chevalerus tenuit ex dono Emme de Eton matris eiusdem Willelmi concessione et assensu eiusdem Willelmi octo solidos de censu terre de Bedefund ad luminare predicte ecclesie que terra est de maritagio libero eiusdem Emme [ex] dono Willelmi de Fresneto decimam totam essarte sue de ingesham ex dono Randulfi de Brok partem prati sui versus occidentem sicut fossata est ex dono Willelmi de Alta Ripa sui sub castello Arundell versus orientem ex dono Gernagan de Paling et concensu filii sui Radulfi quandam partem terre sue sicut ipsi predicte ecclesie suis confirmaverunt cartis ex dono Radulfi filii Gernagan de Paling terram de Horsecroft simul cum Brache sicut extensa est a terra de Colewell usque ad terram sancti Bartholomei et beati Thome et a fossa Hospitalis domus de Paling usque ad terram rusticorum suorum ex dono Walteri de Dunstanvill totam illam partem terre que est ex australi parte vie que vadit ad Brembr[am] que est inter terram abbatis de Fiscamp et terram Alberti clerici et communem pasturam averiis suis cum hominibus suis de Bergham ex dono Alberti clerici de Blakehurst terram de Blakepol que iacet inter terram Henrici de Trouton et terram Radulfi Gernagan de Paling ex dono Willelmi Aguillun terram de Aldelond sicut fossata est cum prato ei adiacente ex dono Roberti de sancto Iohanne unam acram prati in prato suo de Arundell Hec itaque beneficia iam eidem domui pro Cristo collata [et] quelibet ei in posterum conferenda canonice in puram et perpetuam concessimus elemosinam et autentico scripto nostro corroboravimus statuentes et sub interminatione anathematis inhibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus contraire presumat Hiis testibus Matheo decano Lodowico cantore Galifrido [Agu]ill[un] cancellario Cycestr Ricardo archidiacono Roberto de Boseham Silvestro Guydone Maugero Godefrido de Stotton Radulfo de Fordes Ada de Heclesdon Petro de Co[lem]er Hugone medico Willelmo Hareng Radulfo filio Gernagan Willelmo Avenel Thoma de Ferring et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter