utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03252088

Charter Number: 03252088
Cartulary Title: Chichester 1215-1253 Volume 22
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1184
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Lucius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et fratribus de Ponte Roberti tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis imperpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicam debet adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infirmat Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium vestrum in quo sub Cistercien ordinis observantia divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quoscumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis totum feodum Ponti Roberti ubi ecclesia vestra sita est quod Aluredus de Sancto Martino fundator domus vestre in perpetuam elemosinam ecclesie ipse concessit cum parco et omnibus pertinentiis suis scilicet in terris cultis in boscis et planis pascuis pratis molendinis[a] stagnis vivariis viis semitis [] pertinentiis suis totam terram eiusdem Aluredi quam habuit inter Winchelese et Cliveshepple terram de Farulege et terram Cencelini terram de Pokesetle terram de Wacham terram de Gergneshele quam tenetis a canonicis de Hastinges pro servitio sex solidorum terram de Werthe et de Cumba cum pertinentiis suis terram de Suergate libertates etiam et omnes immunitates ac consuetudines quas Henricus illustris rex Anglorum super arrabilibus et quibuslibet propriis rebus mercantibus per totam terram suam in acris et portu marino in civitatibus et vicis vobis pietatis intuitu contulit Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de eodem loco discedere discedentem vero sine communium literarum cautione nullus audeat retinere Paci et tranquilitati quoque vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut nullus infra fines locorum vestrorum seu grangiarum vestrarum furtum facere ignem apponere seu hominem capere vel interficere audeat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Dat Verul per manum Alberti sancte Romane ecclesie cardinalis et cancelarii iii non Maii interdictione ii incarnationis dominice anno MCCLXXXIIII pontificatus vero domini Lucii pape iii anno iii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter