utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260191

Charter Number: 03260191
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes dei gratia Cycestr episcopus secundus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Pancratii de Erlinton et Willelmo de Braclesham ipsius ecclesie rectori et successoribus suis dicte ecclesie rectoribus totam terram meam de la Hale cum pratis et omnibus pertinentiis suis excepto prato de Triwa habendam tenendam et possidendam ipso Willelmo et successoribus suis predicte ecclesie rectoribus Cyc ecclesie canonicis libere pacifice integre finabiliter et in perpetuum reddendo inde annuatim custodi commune ecclesie Cyc viginti solidos sterlingorum in vigilia sancti Pantaleonis apud Cyc et Iohanni Gulafr et heredibus suis unum denarium ad Pascha pro omni servitio seculari exactione secta curie consuetudine et demanda Et si contingat quod canonicus qui pro tempore fuerit dictos viginti solidos predictis termino et loco non solverit licebit [] decano et capitulo Cicestr ipsum per sequestrationem proventuum prebende sue in villa de Wodehorne ad condignam satisfactionem coartare Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio perpetuam optineat stabilitatem presenti carte sigillum meum una cum sigillo decani et capituli Cycestr apponi feci Hiis testibus dominis Galfrido decano Galfrido precentore Willelmo thesaurario Iohanne archidiacono Cycestr magistris Waltero de Glovernia Herveo de Cornub Stephano de Bergestede canonicis Cyc dominis Willelmo Aguilon tunc senescallo de Pevensell Thoma de Burton militibus Ricardo Hereward Thoma de Mideltone Laurentio de Sessingeham et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter