utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260201

Charter Number: 03260201
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254 - 1262
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes miseratione divina Cic episcopus secundus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos de consensu decani et capituli Cic dedisse et contulisse Rad[ulf]o de Gates Le Sauser dimidiam hidam terre in villa de Preston cum omnibus suis pertinentiis quam quidem dimidiam hidam terre Ricardus quondam decanus Lewens et perpetuus vicarius de Preston de nobis et antecessoribus nostris ad firmam aliquando tenuit habendam et tenendam et possidendam dicto Rad[ulf]o de nobis et successoribus nostris episcopis Cic omnibus diebus vite sue reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris episcopis Cic unam marcam argenti ad festum sancti Michaelis pro omni servitio seculari exactione secte curie et demanda Nos vero et successores nostri episcopi Cic totam predictam terram cum suis pertinentiis sepedicto Rad[ulf]o suo perpetuo contra omnes homines et feminas per predictum servitium warantizabimus acquietabimus et defendemus Post decessum vero dicti Rad[ulf]i totam predictam terram cum suis pertinentiis ad nos et successores nostros sine omni contradictione et cavillatione heredum vel assignatorum suorum integre et totaliter redibit Et ut hec nostra donatio et concessio firma et stabilis permaneat sigillum nostrum una cum sigillo capituli Cic huic scripto apponi fecimus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter