utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260202

Charter Number: 03260202
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Angl domino Hibern duci Normann Aquitan et comiti And I eiusdem miseratione Cicestren ecclesie minister humilis salutem et cum omni reverencia honoris et obsequii quantum potest Noverit regie dignitatis vestre sublimitas quod quia frater Willelmus prior de Lewes in hiis que ad solutionem decime ecclesiasticarum proventuum vobis in subsidium terre sancte concesse pertinent diffusis temporum intervallis per litteras et demum viva voce per nos nu[]tur contra iusticiam contumaciter parere contempsit ipsum exigente iusticia excommunicavimus in qua excommunicacionis sententia non solum per quadraginta dies set fere quatuor mensibus duxit persistendum claves ecclesie contempnendo Eapropter [] auxilium brachii secularis invocantes celsitudini vestre supplicamus quatinus quod vestrum est in hac parte taliter exequa[mini] ab aliis in negotio iuris et concessi vobis commodi vel honoris ipsius [contum]acia nullatenus trahatur in exem[plum] Valeat regie dignitatis vestre excellencia semper in domino Dat apud Audingeb die Iovis in septimana Pentecost anno incarnationis mccl quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter