utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260288

Charter Number: 03260288
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1262 - 1287
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Stephanus permissione divina Cicestr episcopus et Magister Petrus de Auxonis officialis Cantuar salutem in domino sempiternam Noveritis nos privilegium felicis recordationis domini Innocentii pape quarti diligenter inspexisse in prima figura non cancellatum non abolitum nec in aliqua sui parte vitiatum ac etiam vera bulla munitum cuius tenorem de verbo ad verbum fecimus presentibus annotari qui talis est [] Item noveritis nos litteras conservationis suprascripti privilegii de verbo ad verbum diligenter inspexisse quorum tenor talis est Innocentius episcopus servus servorum dei dilectiis filiis priori Roffen et decano de Suthmallyng Cicestrien diocesis salutem et apostolicam benedictionem Dilectorum filiorum prioris et conventus monasterii sancti Pancratii Lewen Cluniacen ordinis Cicestrien diocesis merita nos inducunt ut eos favore apostolico multipliciter prosequentes specialem eis gratiam faciamus Hinc est quod nos eorundem supplicationibus inclinati eisdem duximus indulgendum ut nulli decetero per litteras apostolicas vel legatorum apostolice sedis impetratas nisi iam sit earum auctoritate processum vel etiam impetrandas de beneficiis ecclesiasticis cum cura vel sine cura animarum in quibus ipsi vel ipsorum membra ius optinent patronatus aut pensionibus in monasterio eorum vel ipsis membris seu ecclesiis eorundem provideri valeat nec idem vel membra ipsa per huius litteras ad cuiuscumque provisionem in predictis beneficiis vel pensionibus possint compelli nisi plena et expressa in eisdem litteris apostolicis de monasterio sancti Pancratii Lewen et huius tenore indulgentie mencio habeatur etiam si contineatur in ipsis quod earum impetrationibus quelibet apostolica indulgentia non obsistat per quam facta eis gratia impediri []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter