utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260296

Charter Number: 03260296
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262 - 1287
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Stephanus dei gratia Cicestr episcopus ex consensu et voluntate decani et capituli Cic dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus omnibus tenentibus et habitantibus ac in posterum hereditaturis in nova villa nostra de Wardur ut totam terram quam de nobis et successoribus nostris episcopis Cic in eadem villa tenuerint habeant et teneant sibi et heredibus suis libere quiete integre bene et in pace iure hereditario imperpetuum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad nos et successores nostros spectantibus reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris episcopis Cic pro quatuor acris ii solidos et iiii denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha xiiii denarios et ad festum sancti Michaelis xiiii denarios pro omni servitio seculari exactione secta curie hundredi et certis demandis salvis nobis et successoribus nostris episcopis Cic releviis et legatis scilicet quantum nobis et successoribus nostris solvere debent de redditu per annum wractu maris placitis sanguis et plage truveriis waiviis et aliis escaetis marinis libertates ecclesie nostre Cic tangentibus et assise panis et cervisie infracte correctionibus Concedimus etiam pro nobis et successoribus nostris episcopis Cic omnibus tenentibus habitantibus ac in posterum in habitaturis in predicta villa nostra de Wardur et heredibus suis liberum exitum et introitum in predictam villam et quod si in eadem villa vel alibi infra libertates ecclesie Cic forisfactura vel transgressio per eosdem facta fuerit in presentia senescalli vel ballivi cum ad partes illas venerint emendetur ibidem nec per nos vel successores nostros pro forisfactura vel transgressione quas fecerint et ad libertates nostros spectaverint cogantur alibi respondere ita quod misericordia siqua inde evenerit nobis et successoribus nostris episcopis Cic integre reservetur Concedimus insuper pro nobis et successoribus nostris episcopis Cic quod omnes nativi nostri quicumque ibidem inhabitaverint liberi sunt cum tota sequela edita una cum catallis suis plenaria gaudeant libertate Volumus etiam et concedimus pro nobis et successoribus nostris episcopis Cic quod quicumque in predicta villa habitaverint vel aliquod de nobis et successoribus nostris tenuerint quod in omnibus feriis et foris nostris ad nos et successores nostros spectantibus absque ulla exactione consuetudinis et tholneti emere et vendere possint libere et quiete Nos vero et successores nostri episcopi Cic totam predictam terram cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus predictis omnibus tenentibus habitantibus ac in posterum in predicta villa de Wardur habitaturis per predictum servitium contra omnes gentes warantizabimus ac ut presentis carte nostre confirmatio perpetue firmitatis et stabilitatis robur optineat sigillum nostrum una cum sigillo decani et capituli Cic presenti carte duximus apponendum Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter