utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260306

Charter Number: 03260306
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1293 - 1294
Date Type: Internal, Calendar

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Willelmum decanum et capitulum Cycestren tradentes ex parte una et venerabilem patrem dominum Gilbertum dei gratia episcopum Cyc recipientem ex altera Videlicet quod predicti decanus et capitulum dimiserunt concesserunt et ad perpetuam feodi firmam tradiderunt predicto domino episcopo duo molendina sua apud Byssoppeston unum ad ventum et aliud aquaticum et totam terram quam habuerunt in marisco de Byssoppeston cum decimis et pastura et aliis proventibus ad eandem habendam tenendam et possidendam nomine perpetue feodi firme predicto domino episcopo et successoribus suis episcopis ecclesie Cyc in perpetuum reddendo inde annuatim per ballivum vel prepositum de Byssoppestone sex marcas sterlingorum videlicet ad Pascha quadraginta solidos et ad festum sancti Michaelis quadraginta solidos Et si vacante ecclesia Cyc per eschaetorem domini regis vel ballivum suum in solutione predicte annue firme in toto cessatum fuerit vel in parte episcopus proximus succedens quatenus cessatum fuerit eatenus decano et capitulo satisfaciet competenter ita videlicet quod nullam habeat accomodationem ad exigendam quicquam ab executoribus predicti domini G episcopi nisi forte quod absit fuerint arreragia de tempore quo fuerit superstes Et predicti decanus et capitulum non tenebuntur ex nunc ad redditum quatuordecim solidorum et quatuor denariorum quos solvere consueverunt episopo Cyc set ab onere predicti redditus erunt omnino exonerati de cetero et quieti In cuius rei testimonium partes huic scripto in modum cyrographi confecto alternatim sigilla sua apposuerunt Dat Cyc iii non Martii anno gratie mcc nonagesimo tertio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter