utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260318

Charter Number: 03260318
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1291
Date Type: Internal, Calendar

map View Map
Charter:
Magnifico et excellentissimo principi domino E dei gratia illustri regi Angl domino Hybern et duci Aquietann G eiusdem miseracione Cycestr ecclesie minister modicus et indignus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre regie notum facimus per presentes quod Adam de le But Robertus le Faukener et Iohannes le Faukener nostre diocesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius adhuc perseverare induratis animis non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium secula[re vicecomiti] Sussex super hoc precipiendo ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram [in honore dierum] longitudine et salute dirigat altissimus et conservet Valete Dat apud Cacham vi kal Ianuarii anno domini mcc [nonagesimo primo]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter