utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260326

Charter Number: 03260326
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1298
Date Type: Internal, Feast

map View Map
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino E dei gratia illustri regi Anglie domino Hibern et duci Aquit G permissione divina Cycestrens ecclesie minister modicus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Radulfus bercarius de Hangeltone Stephanus Peke molendinarius Radulfus de Nywyk de Wysebergh et Willelmus de Wogeknolle de Rutherefeld nostre diocesis propter suas contumacias et offensas contractas multipliciter coram nobis sunt per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sententia laqueati in qua sordescentes per quadraginta dies et amplius perseverare induratis animis non formidant claves ecclesie contempnendo in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eosdem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex et Surr si placet demandando ut quos timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine dirigat altissimus et salute Dat apud Duringewyk iii kalen Maii anno domini mcc nonogesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter