utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03260327

Charter Number: 03260327
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1298
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Magnifico atque excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibern et duci Aquit G permissione divina Cycestren ecclesie minister modicus et indignus salutem in eo qui potentibus iudicare iusticiam et regibus dat regnare Excellencie vestre notum facimus per presentes quod Iohannes Gregorius laicus executor testamenti [] de Rya nostre dyocesis propter ipsius manifestam offensam est per nos auctoritate ordinaria excommunicacionis sentencia laqueatus in qua sordescens per quadraginta dies et amplius perseverare indurato animo non formidat claves ecclesie contempnendo in anime sue periculum et scandalum plurimorum Cum igitur ecclesia ultra non habeat quid faciat in hac parte dominacioni vestre regie supplicamus quatinus iuxta regni vestri consuetudinem contra eundem extendere dignemini brachium seculare execucionem vestre cohercionis vicecomiti Sussex si placet demandando ut quem timor dei a malo non revocat corporalis pena cohibeat a peccato Serenitatem vestram in honore dierum longitudine dirigat altissimus et salute Dat apud Aldingeburn die sancte Fidis virginis anno domini mcc nonogesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter