utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03261211

Charter Number: 03261211
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1248
Date Type: Internal, Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Ricardus secundus miseratione divina Cicestren episcopus salutem in domino Noveritis nos intuitu dei et auctoritate concilii concessisse dilecto in Cristo filio domino Roberto de Cantuar presbitero vicariam ecclesie de Lynemynstr per decanum loci et alios viros fide dignos et iuratos taxatam pro modo facultatum dicte ecclesie Que quidem vicaria consistit in toto altaragio et minutis decimis oblationibus et legatis et quinque marcis de proventibus capelle de Warnecampe annuatim percipiendis ipsum vero Robertum instituimus et in possessionem dicte vicarie induci fecimus corporalem iure nobis salvo pontificali et parochiali salvis tamen monialibus ibidem deo servientibus omnibus decimis garbarum bladi salvo etiam abbatisse et monialibus de Almenesches Sagien diocesis iure presentandi vicarium inposterum ad eandem vicariam dicto Roberto cedente vel decedente Vicarius autem qui pro tempore fuerit in eadem ecclesia omnia onera archidiaconalia et synodalia sustinebit Dat apud Terring xviii kalend Maii pontificatus nostri anno tertio In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari Hiis testibus domino Symone rectore ecclesie de Terring magistris Laurencio de Sumercote officiali nostro Iohanne de Coruleto et Nicholao de Wych domino Willelmo de Cayphas de ordine Hospitilarum domino Symone de Climpyng canonico Cyc Willelmo de Radyng capellano Radulpho de Saunderasse clerico domino Thoma vicario de Beause Iohanne Blundo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter