utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03261212

Charter Number: 03261212
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1255
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis universis abbatibus et conventibus Cistercien ordinis per regnum Anglie constitutis salutem et apostolicam benedictionem Pro reverencia gloriose virginis genitricis dei Marie cui preclarus ordo vester specialiter dedicatus esse dinoscitur ac pro multis laudabilibus vestris meritis quibus virtutum domino et apostolice sedi multipliciter complacetis humiles devotionis vestre preces aure benigna suscipere ex pio delectamur affectu efficaciter adimplere Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati ut de feno quod percipitis de pratis seu nemoribus et terris vestris ante vel post generale concilium acquisitis nullas decetero solvere decimas teneamini nec ad huiusmodi solutionem compelli ab aliquo valeatis vobis auctoritate presentium de speciali gracia indulgemus decernentes irritum et inane si contra tenorem indulgentie huiusmodi adversum vos vel quemcumque vestrum aliquid super hoc contigerit attemptari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Anagnie xiiii kal Septembris pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter