utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03261293

Charter Number: 03261293
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1259
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii sancti Florentii Salmuriens ordinis sancti Benedicti Andegavens diocesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre merita exigunt et affectus quem ad nos et Romanam ecclesiam habere noscimini promeretur ut votis vestris favorabiliter annuentes faciamus vobis gratiam specialem Eapropter dilecti in domino filii vestris supplicationibus inclinati ut in illis parochiis et locis in quibus veteres decimas habere noscimini pro ea porcione qua veteres ipsas ibidem percipitis novalium quoque decimas percipere libere valeatis vobis et monasterio vestro tam in capite quam in membris auctoritate presentium indulgemus constitutione nostra super hoc edita non obstante Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Anagnie iii idus Iunii pontificatus nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter