utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03262198

Charter Number: 03262198
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1256
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Rogerus de Cantilup canonicus Cicestr prebende de Braclesham de consensu et voluntate domini Walteri et capituli Cicestr dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro me et successoribus meis Basilie filie Elie de Braclesham totam terram quam dictus Elias quondam tenuit in villa de Braclesham cum servitiis tenentium eiusdem ville que dicto Elie facere consueverunt et quartam partem prati et pasture cum omnibus pertinentiis suis et quartam partem bosci in eadem villa qui boscus situs est inter campum qui vocatur le Span et alium boscum situm quod fossatis includitur habende tenende et possidende ipsi Basilie et heredibus suis libere pacifice integre quiete finaliter et imperpetuum reddendo inde annuatim michi et successoribus meis dicte prebende canonicis duas marcas sterlingorum ad quatuor anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis sex solidos et octo denarios ad festum Natalis domini sex solidos et octo denarios ad Pasca sex solidos et octo denarios ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste sex solidos et octo denarios pro omni servitio seculari exactione consuetudine et demanda ad me vel successores meos dicte prebende canonicos pertinentibus salva medietate unius carictate feni michi et successoribus de predicto tenemento singulis annis debita quod fenum dicta Basilia et heredes sui cariare facient apud Cicestr et ego et successores mei dicti feni cariatoribus pro caragio illo dabimus corredium suum Ego vero Rogerus et successores mei dicte prebende canonici predictam terram cum quarta parte prati et pasture et quarta parte bosci predicti et servitiis tenentium eiusdem ville et omnibus aliis pertinentiis suis predicte Basilie et heredibus suis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum per predictum servitium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter