utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03262207

Charter Number: 03262207
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Radulfus divina miseratione Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod abbas et conventus Sagien periculum attendentes quod habent de ecclesia de Dudleburia cuius optinent patronatum ex quo in remotis partibus agentes eidem ecclesie non possunt in idoneo pastore prout expedit et decet providere nobis humiliter supplicarunt ut super hoc periculo salubre consilium adhiberemus prefate ecclesie curam et ordinationem nostre discretioni in perpetuum committentes ratum et gratum habituri quicquid circa dictam ecclesiam seu in nostros usos vel suos seu alterius ecclesie convertendo vel eam cum vacare contigerit singulari persone conferendo duxerimus ordinandum Nos igitur tam periculo eorum quam saluti animarum volentes in posterum providere memoratam ecclesiam statuimus in hunc modum ordinare In primis attendentes paupertatem ecclesie Sagien concedimus ut abbas et conventus Sagien ad sustentationem pauperum ibidem deo serviencium de memorata ecclesia de Dudleburia decem marcas annuas nomine beneficii inperpetuum percipiant salvo quod O rector eiusdem ecclesie et W vicarius quam consueverunt quoad vixerint et eandem ecclesiam rexerint in eadem ecclesia percipiant porcionem Interim autem abbas et conventus memorati antiqua pensione quam in eadem ecclesia percipere consueverunt sint contenti Post mortem autem vel cessionem predictorum O et W prefatas decem marcas inperpetuum percipient de fructibus ecclesie sepedicte Ipsa autem ecclesia tota ordinationi episcopi Hereford qui pro tempore fuerit inperpetuum remanebit salvis decem marcis supradictis abbati et conventui annuatim percipiendis in duobus terminis anni scilicet quinque marcis in Purificatione beate Marie et aliis quinque in Nativitate beati Iohannis Baptiste Et ut hec nostra ordinatio et commissio rata in posterum permaneat presens scriptum sigilli nostri inpressione fecimus roborari Act anno gratie MCC tricesimo sexto mense Iunii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter