utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03263217

Charter Number: 03263217
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
videlicet quod pars dictorum magistri Nicholai de Plumpton et suorum canonicorum ecclesie de Staning tam de iure quam de possessione partis adverse certiorem bonam fidem agnoscendo recognovit coram nobis dictos priorem et monachos in pacifica possessione percipiendos decimas predictas tanquam ad suum monasterium plene iure spectantes a tempore quod omnium hominum excedit memoriam semper extitisse et remissis hinc inde pro bono pacis dampnis et expensis in lite factis iuri et inconcusse possessioni dictorum prioris et monachorum seu monasterii de Sela liberaliter adquiescens ab actione contra eos intentata super premissis gratis in universum desistebat omnibus processibus super hoc habitis et omni iuri quod sibi posset competere in premissis expresse renunciando salvis tamen de consensu partium tam ecclesie de Staning quam monasterio de Sela inperpetuum iure et possessione omnium aliarum decimarum tam maiorum quam minorum prout habebant et pacifice possidebant tempore quo Willelmus de Faukeham fuit canonicus predicte ecclesie de Staning Ad quorum omnium et singulorum observationem tam magister N et sui concanonici quam dicti prior et monachi de Sela se et suos successores necnon et ecclesiam predictam seu monasterium obligarunt sub pena viginti librarum argenti parti dictam compositionem observanti a parte non observante seu premissis in aliquo contraveniente solvendarum dicta compositione nichilominus rata in omnibus permanente subiecerunt et se partes predicte iurisdictioni seu cohertioni cuiuscumque iudicis ecclesiastici ordinarii subdelegati quem pars dictam compositionem observans duxerit interpellandum ut eidem liceat parti predictam compositionem non observantem seu premissis in aliquo contravenientem per maioris excommunicationis sententiam tam ad solutionem dicte pene si committatur quam ad observandum omnia et singula supradicta unica tamen monitione premissa sine strepitu iudiciali protinus compellere renunciando in super privilegio fori seu exceptioni iudicii non competentis regie prohibitioni et omni appelationi impetrationi facte et faciende a quocumque et omni exceptioni que contra personas factam istud vel presens instrumentum posset opponi et omni alii iuris remedio tam canonici quam civilis per quod predicta impediri possent in aliquo vel deferri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter