utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03263341

Charter Number: 03263341
Cartulary Title: Chichester 1254-1305 Volume 23
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1288 - 1303
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Dicit et proponit coram vobis domini iudices et coram quocumque iurisdictione in hac parte habente procurator magistri Henrici rectoris ecclesie de Westhodlegh nomine procuratorio contra dominum Ricardum rectorem ecclesie de Werthe et eius procuratorem seu defensorem quod cum decime maiores et minores de terris que wlgariter De La Denne appellantur infra fines decimacionis ecclesie et parochie de Westhodlegh et eiusdem ecclesie et parochie limites existentibus ac ius percipiendi easdem decimas quociens percipiendi se optulerit facultas ad predictam ecclesiam de Westhodlegh et ad dictum magistrum Henricum rectorem eiusdem nomine dicte ecclesie de iure pertineant que quidem terre sunt de feodo canonicorum ecclesie de Suthmalling et site inter terram quondam Willelmi le Sopere et terram Symonis de Thigeregge in eadem parochia de Westhodlegh rectoresque dicte ecclesie de Westhodlegh ipsius magistri H predecessores qui pro tempore fuerant decimas maiores et minores de terris antedictis provenientes per aliqua tempora perceperant et in possessione vel quasi iuris percipiendi decimas ex inde provenientes exstiterant et eas per aliqua tempora perceperant nomine ecclesie predicte de Westhodlegh prefatus rector ecclesie de Werth proximum predecessorem dicti magistri H rectorem dicte ecclesie de Westhodlegh super huius decimis et eorum percepcione de predictis terris provenientibus molestavit inquietavit et perturbavit per annum et amplius minus iuste quominus libere et pacifice eas prout de iure debuit percipere potuit seu colligere super quibus decimis inter partes memoratas contentio fuit et predictum magistrum H rectorem dominum suum quo ad premissa proximo supra molestat inquietat et perturbat et inquietare perturbare et molestare comminatur et presumit in futurum sic dominii sui et ecclesie sue predicte de Westhodlegh possessionem suam in hac parte nequiter perturbatam in ipsius dominii sui ecclesie sue de Westhodlegh iniuriam preiudicium et gravamen cum nullum ius idem rector de Werth easdem decimas percipiendi habere dinoscatur Item dicit et proponit dictus procurator contra rectorem ecclesie de Werth memoratum et eius procuratorem quod idem rector de Werthe Reginaldum Sutorem Paganum Carbonarium Galfridum atte Gore Nicholaum de Demford relictam Symonis de Demford Iohannem Dorival Radulfum de Stenyng et Adam de Schelflegh in parochia ecclesie de Westhodlegh habitantes laremque ibidem tanquam parochianos dicte ecclesie de Westhodlegh foventes maioremque partem fortunarum suarum in eadem parochia habentes ad sacramenta et sacramentalia ecclesie de facto admittere et eis sacramenta ecclesie ministrare presumit minus iuste quorum quidem parochianorum antecessores in eorum habitacionibus testes ibidem degentes a rectoribus predicte ecclesie de Westhodlegh et a presbiteris ibidem parochialibus sacramenta et sacramentalia percipere consueverunt tamquam parochiani ecclesie predicte de Westhodlegh sicque minutatim ius et possessionem quo ad premissa ac ius funerandi habitancium et in fata decedentium in locis ubi nec supradicti tales inhabitant perperam usurpans et subtrahens minus iuste insuper occupans de facto ea que ratione sepulture eorundem obveniunt Quare petit dictus procurator nomine domini sui et ecclesie predicte de Westhodlegh probatis premissis vel eorum aliquibus que sibi possunt et debeant sufficere prefatum R rectorem ecclesie de Werth super huiusmodi iniuria molestacione inquietacione et perturbacione ac eius comminacione et comminacionis effectu ac predictorum parochianorum ecclesie de Westhodlegh admissione ad spiritualia de quibus supra fit mencio et funerandi usurpacione et obventionum occupacione sententialiter compesci et super premissis sibi et suo procuratori eius nomine perpetuum silencium imponi et predictas decimas ac parochianos antedictos et ius funerandi seu sepeliendi eosdem et obvencionum ea ratione obveniencium percepcionem ad predictam ecclesiam de Westhodlegh et ad dominum suum antedictum nomine predicte ecclesie de Westhodlegh de iure pertinere sententialiter declarari et pronuntiari non artans se seu dominum suum ad omnia et singula premissa probanda set quatenus probaverit eatenus optineat in premissis iuris beneficio in omnibus salvo addendi mutandi [] Lite ad eundem libellum per Adam de Hocholte clericum procuratorem dicti rectoris ecclesie de Werth legitime constitutum contestata in forma que sequitur []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter