utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270003

Charter Number: 03270003
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dei gratia Dunelmensis episcopus omnibus baronibus et hominibus suis de Haliwerfolc Francis et Anglis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse Ade clerico Willelmi de Hoved et heredibus suis vel cui ipse Adam assignaverit sexaginta et decem acras terre in villa de Es cum toftis et croftis ex boreali parte exitus ville de Es versus orientem propinquioribus wascelle [parve iuxta] capellam currenti et cum omnibus ad pre[dictam] terram pertinentibus que Willelmus de Hoved pro humagio et servitio suo ei dedit et carta [sua co]nfirmavit scilicet quadrag[inta qu]inque [acras] terre proximas predictis toftis et croftis versus orientem et viginti quinque acras terre ex occidentali parte ville de Es iuxta [Langocwai] tenenda et habenda sibi et heredibus suis sicut predictum est libere quiete et honorif[ice in]fra villam et extra villam in viis et semitis in introitibus et exitibus in terris cultis et incultis in pratis et pasturis in bosco et plan[o in] moris [et ma]riscis in aquis stagnis et [molen]d[inis et in o]mnibus aliis aisamentis et libertatibus ad prefatam villam de Es [pertinen]tibus reddendo inde [singul]is annis [quan]tum continetur in carta quam prefatus Adam habet de predicto Willelmo de Hoved [super eadem] terra et faciendo commune [regale serv]itium quantum pertinet ad duas bovatas eiusdem feodi pro omni servitio sicuti in predicta [carta] quam habet de predicto Willelm[o de Hoved pleniu]s [con]tinetur Hiis testibus Burchardo archidiacono Philippo filio Hamonis [ma]gistro Willelmo Blesensi Gaufrido filio [Ricardi] Osberto de Laton Waltero de Musters Rogero de Epplinden Radulfo de Cestria R[ogero Burd] Waltero de Punchardun Roberto de [Hu]mez Iohanne de Laxint Willelmo de Foxden Willelmo de Wessigton Iohanne de Hoved[en] Rogero Chaat Alano Pu[inn]ant Roberto et Waltero de Chadamo Waltero de Yvesleia Ketello et Waltero fratribus et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter