utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03270011

Charter Number: 03270011
Cartulary Title: Durham 1153-1195 Volume 24
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris filiis sancte matris ecclesie me Hugonem dei gratia Dunelmensem episcopum concessisse et potestate mihi divina atque apostolica auctoritate commissa confirmasse donationes quas venerabilis amicus noster et filius scilicet Rogerus Bertram in liberam et quietam elemosinam [quietas] ab omnimoda exactione cuiuscunque servitii dompno N priori et fratribus cum eo deo servientibus in ecclesia sancte Marie et sancti Petri de Brinkbume inperpetuum possidendas in manu nostra carta sua et sigillo donavit et concessit videlicet yomhalghe et Foderhalgh et Papwordhalgh et Heley et Uverheley et omnes saltus suos circumadiacentes et de silva sua que ab oriente est Heley a via que descendit a superiori parte eiusdem usque ad Linchebume et exinde usque ubi eadem buma cadit in Coket et preter hec omni anno xx pisces de piscaria sua in Coket set et ecclesiam de Felton cum omnibus eius adiacentibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter